라틴어 문장 검색

Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)
Iuppiter enim trifido utitur fulmine, Neptunus tridente, Pluto tricerbero.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1334)
tridentem ideo tridens Neptuno adsignatur, quia mare a quibusdam dicitur tertia pars mundi, vel quia tria genera aquarum sunt, maris, fluminum, fluviorum, quibus omnibus Neptunum praeesse non nulli dicunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1382)
in regnis hoc avsa tuis ut alibi non illi imperium pelagi saevumque tridentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7921)
unde iratus Neptunus percussit tridenti eam partem insulae, quam Phlegyae tenebant, et omnes obruit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 6184)
quamvis omnium prope deorum potestas triplici signo ostendatur, ut Iovis trifidum fulmen, Neptuni tridens, Plutonis canis triceps.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 753)
neptunique i. d. o. g. ab equo Neptuni, qui natus est tridentis percussione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1221)
. . . Intrat cinaedus, homo omnium insulsissimus et plane illa domo dignus, qui ut infractis manibus congemuit, eiusmodi carmina effudit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 23:3)
Sed repente quasi destruente fortuna constantiam meam eiusmodi vox super constratum puppis congemuit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:13)
Ipse tridente suo terram percussit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 34:9)
Stare deum pelagi longoque ferire tridente aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 8:4)
non illi imperium pelagi saevumque tridentem, sed mihi sorte datum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 11:6)
ac veluti summis antiquam in montibus ornum cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant eruere agricolae certatim, - illa usque minatur et tremefacta comam concusso vertice nutat, volneribus donec paulatim evicta, supremum congemuit, traxitque iugis avolsa ruinam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 26:2)
Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit convulsum remis rostrisque tridentibus aequor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:10)
Una omnes ruere, ac totum spumare reductis convolsum remis rostrisque tridentibus aequor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 27:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION